Consilium Copulandi Non Violentum Scholasticorum

Insigne consilii.

Consilium Copulandi Non Violentum Scholasticorum[1][2] fuit una ex organizationibus maximi momenti motus iurum civilium annis 1960.[3][4] Ortum est ex congressu scholasticorum ab Ella Baker in Universitate Shaviana Aprili 1960 habito. Comitium magna organizatio factum est, cuius fautores in civitatibus septentrionalibus pecuniam expedire iuvit ad opus consilii in civitatibus meridianis sustinendum, ut operarii consilii salarium decem dollariorum per hebdomadem acciperent. Multi autem voluntarii com consilio in propositis in Mississippia, Alabama, Georgia, Arcansia, et Terra Mariae effectis gratuite laborabant. Consilium partes maiores nonnullos annos egit in consessionibus, vectionibus libertatis, Itinere in Vasingtoniam Occupationis Libertatisque Causa, Aestate Libertatis Mississippiensi, et Factione Democratica Libertatis Mississippiensi. Consilii res gesta maximi momenti fuit eius opus externum, cum expeditiones novorum suffragatorum in tabulis referendorum omnem per Meridiem, praecipue in Georgia, Alabama, et Mississippia, ordinaret.

Nexus interni

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Anglice: Student Nonviolent Coordinating Committee, nomen imminutum SNCC, saepe pronuntiatum "snick."
  3. "Student Nonviolent Coordinating Committee in Alabama (SNCC)," Encyclopedia of Alabama.
  4. "Student Nonviolent Coordinating Committee," ABC-CLIO History and Headlines.
  5. Samuel Proctor Oral History Program apud Universitatem Floridae.

Developed by StudentB